Charter Document - 06191134
| Charter Number: | 06191134 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1274 - 1286 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Engus filius Douenaldi eternam in Domino salutem Sciatis me intuitu pietatis et pro salute domini mei Alexandri illustris regis Scotie [] omnia de verbo ad verbum ut prescribitur vsque illuc habentis jus patronatus in ecclesiis Hanc siquidem donationem concessionem et confirmationem ratam et firmam habere volens inperpetuum eam sigillo meo duxi roborandam et nihilominus ex abundanti et omnis materia controversie tollatur de cetero predictis monachis prenominatam ecclesiam sicut scriptum est in omnibus do concedo et presenti scripto meo confirmo Et ne ceca depereat oblivione aliquo tempore quod per me pia devotione gestum est et recognitum presens scriptum sigillo meo una cum sigillo domini Laurencii Dei gratia Ergadiensis episcopi et domini Roberti Brus comitis de Carric gratia majoris testimonii roborari procuravi Hiis testibus domino Patricio Dei gratia abbate monasterii de Crosragal domino Roberto Brus comite de Carric Roberto filio ejusdem et herede domino Roberto Anglico milite domino Maricio vicario de Aran Patricio clerico de Kentyir domino Nicholao monacho de Crosragal et aliis
