Charter Document - 06190383

Charter Document - 06190383


Charter Number: 06190383
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1265
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui monasterii de Passelet Cluniacensis ordinis Glasguensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Desideriis vestris in hiis affectu benevolo libenter annuimus per que materia submota gravaminis status vestri tranquillitas procuretur Hinc est quod nos paci et tranquillitati vestre providere volentes vestris supplicationibus inclinati ut nulli seculares infra septa monasterii vestri tenere placita vel facere congregationes presumant auctoritate presentium districtius inhibemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii vii Idus Maii pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)