Charter Document - 06190379

Charter Document - 06190379


Charter Number: 06190379
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus permissione divina ecclesie Glasguensis minister omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis vel audituris eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum inter nobilem virum Duncanum comitem de Karrec ex parte una et Abbatem et conventum de Passelet ex altera super domo religiosa ordinis de Passelet in Carrik apud Corsragmol fundanda et super bonis que dicti Abbas et monachi ex collatione predicti Comitis possederunt in Karrec coram nobis questio moveretur tandem partes se nostre ordinationi voluntate spontanea subjecerunt Nos vero Deum habentes [per] oculis in favorem et augmentum religionis et ordinis de unanimi consensu partium et assensu capituli Glasguensis ordinavimus in hunc modum Videlicet quod in predicto loco ad honorem Dei et beate Virginis Marie domus religionis construatur de monachis ordinis de Passelet qui ibidem perpetuis temporibus [habitent] plenaria gaudeant libertate et libere possint per electionem canonicam abbatem perficere qui ad monasticam vitam transire volentes libere possit ad monachalem habitum et professionem recipere et omnia facere que de jure pertinent ad abbatem ita etiam quod dicta domus de Corsragmol a potestate et jurisdictione Abbatis et conventus de Passelet in omnibus sit exempta nisi tantum in ordinis recognitione quam sic duximus declarandam Ut monachi de Corsragmol in ordine et habitu et aliis regularibus observantiis domui de Passelet penitus conformentur et ut Abbas de Passelet qui pro tempore fuerit dictam domum de Corsragmol visitet semel per annum cum moderata familia et sine expensarum gravamine in qua visitatione si quid arduum vel grave invenerit corrigendum ut maturius et consultius cuncta procedant per nos et successores nostros una cum ipso visitatore canonice corrigatur Ordinavimus etiam ut omnia dicta bona que aliquando in Karrec Abbas et conventus de Passelet possederunt in usus dicte domus de Corsragmol cedant perpetuo Solvendo de mei de Passelet decem marcas argenti annuatim ad Pentecosten Et si aliquo tempore dicti Abbas et monachi de Passelet vel dictus Comes seu heredes sui vel Abbas et monachi de Corsragmol contra ordinationem nostram in aliquo venire voluerint nos et successores nostri ipsos ad observationem omnium predictorum de plano et absque strepitu judicii monitione premissa contravenientes per censuram ecclesiasticam compellamus Ita quod eis non valeat quantum ad supradicta infirmanda aliquod impetratum vel impetrandum vel aliquod juris canonici vel civilis remedium vel aliquod privilegium ordinis Cluniacensis competens vel competiturum vel specialiter beneficium restitutionis in integrum vel aliquod statutum vel statuendum Et in hujus rei testimonium nos et capitulum Glasguense et dictus Comes de Carrek presens scriptum sigillis nostris roboravimus Actum apud Glasgw quinto decimo Kalendas Augusti anno gratie MCCXLIIII

Source (click image below to view full size)