Charter Document - 06190374
| Charter Number: | 06190374 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui de Passelet [] Et si superfluum videatur precibus postulari quod conceditur a jure communi interdum tamen ipsa quoque justitia non inutiliter indulgetur ut eo sit a contraria potentia tutior quo magis fuerit de gratia speciali firmata Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut dioecesani episcopi statuto contrario non obstante proventus decimarum ad vos et monasterium vestrum spectantium illis personis ad firmam concedere libere valeatis cum quibus monasterii ejusdem conditionem poteritis facere meliorem ita tamen quod hujusmodi concessio ad feudum vel alienationem nullatenus extendatur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii v Idus Maii pontificatus nostri anno primo
