Charter Document - 06190369
| Charter Number: | 06190369 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Priori Kylwynyn Glasguensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii Abbas et conventus monasterii de Passelet Cluniacensis ordinis Glasguensis dioecesis quam predecessores eorum decimas terras domus maneria redditus grangias possessiones jura jurisdictiones et quedam alia bona ejusdem monasterii datis super hoc litteris factis renunciationibus et interpositis juramentis necnon et penis adjectis in enormem lesionem ipsius monasterii nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui super hiis litteras confirmationis in forma communi dicuntur a fede apostolica impetrasse Quia vero interest nostra lesis monasteriis subvenire discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis dicti monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus predictis litteris renunciationibus juramentis et penis seu confirmationibus ad jus et proprietatem ipsius monasterii studeas legitime revocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum Viterbii iiii Idus Maii pontificatus nostri anno primo
