Charter Document - 06190368
| Charter Number: | 06190368 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui monasterii de Passelet Cluniacensis ordinis Glasguensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Desideriis vestris in hiis affectu benevolo libenter annuimus per que materia submota gravaminis status vestri tranquillitas procuretur Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati ut nullus super terris possessionibus et aliis bonis vobis et monasterio vestro in liberam et perpetuam elemosinam collatis contra sanctiones canonicas vos coram seculari judice convenire presumat vobis auctoritate presentium indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii v Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno primo
