Charter Document - 06190365

Charter Document - 06190365


Charter Number: 06190365
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1232
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui de Passelet Cluniacensis ordinis Glasguensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Apostolice sedis benignitas consuevit interdum juris rigorem si trahatur ad iniquum dispendium quodam equitatis moderamine temperare Unde cum sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis nonnulli clerici et laici frequenter et malitiose vos ad judicium in locis remotis citari procurent ut fatigati laboribus et expensis vel cogamini litibus cedere vel componere in enorme detrimentum vestri monasterii cum eisdem nos devotionis vestre supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut ultra duas dictas a proprio monasterio super hiis que infra ipsas habetis per litteras apostolicas que non fecerint de hac indulgentia mentionem non compellamini alicui respondere Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre concessionis [infringere] vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Spoleti Nonis Junii pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)