Charter Document - 06190360

Charter Document - 06190360


Charter Number: 06190360
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Willelmo abbati monasterii Sancti Jacobi apostoli et Sancti Mirini confessoris de Passelet ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit presidium ne forte cujusdam temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium Sancti Jacobi apostoli et Sancti Mirini confessoris de Passelet in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti [regulam] atque institutionem Cluniacensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium impresentiarum juste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est Cum capella de Louchwinnoc et aliis pertinentiis suis De Innirwic de Legerdwod de Kathkert de Ruthglen de Curmannoc de Polloc de Mernes de Neliston de Kilbarchan de villa Hugonis de Kilhelan de Kilmacolme de Innirkeyp de Prestwic de altera Prestwic de Daliel de Cragyn de Turnberige ecclesias cum capellis et aliis pertinentiis suis Et totam illam terram que jacet ex utraque parte aque Kert sicut bone memorie Walterus filius Alani dapifer Regis Scotie fundator monasterii vestri vestris predecessoribus assignavit Et carucatam terre quam quondam Grimketel tenuit que nunc dicitur Arcliston Et carucatam terre inter Kert et Gryfe que nunc Insula appellatur Et totam terram de Drep quam quondam Willelmus filius Maiduse a vestro monasterio ad firmam tenuit Et carucatam terre apud Hunreberie quam bone memorie Willelmus rex Scotie vobis cambivit cum terra quam habuistis in Hasthamsden Et carucatam terre quam nobilis mulier Echina de Molla vobis contulit intuitu pietatis Et piscariam super aquam Clude inter Perthic et insulam Et annuum redditum dimidie marce argenti quem percipitis ex firma de burgo de Raynfrew Et molendinum ejusdem burgi Et unum toftum plenarium de Raynfrew Et unum rete ad salmonem Et terram apud Raynfrew juxta molendinum vestrum ubi olim quidam vestrum habitaverunt Et unam carucatam terre apud Innirwic cum communi pastura ejusdem ville Et totum molendinum de Innirwic preter annuum redditum unius marce argenti quem redditis ex eodem Et unam salinam in Kalentir Et totam terram de Prestwic cum pertinentiis suis que nunc dicitur villa monachorum Et terram de Moniabroc sicut in instrumentis donatorum dicitur contineri Et annuum redditum quinque marcarum argenti quem percipitis apud Machlin Et molendinum de Passelet cum sua plenaria secta quod a nobili viro Waltero filio Alani senescallo Regis Scotie monasterii vestri patrono tenetis ad perpetuam firmam Et annuum redditum duarum celdrarum farine ex firma ejusdem molendini quem idem Senescallus vobis contulit intuitu pietatis Et medietatem piscarie in exitu lacus de Louchwinnoc cum libertate piscandi in ipso lacu quotiens idem Senescallus vel heredes ejus ibidem piscari [voluerint] prout in instrumento inde confecto dicitur contineri Et totam terram de Pennuld que nunc dicitur Foulton cum pertinentiis suis quam vobis quondam Henricus de Sancto Martino de assensu domini sui vobis contulit intuitu pietatis Et terram inter Mach et Kaldouer cum suis pertinentiis Et partem illam terre ubi molendinum de Passelet situm est per certas metas a [dicto] Senescallo vobis assignatam Et terram ultra Kert inter Espdar et Aldpatrik sicut idem Senescallus vobis dedit cum omnibus libertatibus et aisiamentis in foresta ipsius de Passelet et Senecathir prout in ipsis litteris dicitur contineri Et terram apud Carnebro quam habetis ex dono quondam Uctredi filii Pagani Et terram apud Orde ex dono quondam Walteri Murdac Et annuum redditum unius celdre frumenti quem percipitis ex donatione nobilis viri Patricii comitis de Dumbar Ex dono bone memorie Roberti de Londoniis fratris Regis Scotie annuum redditum unius celdre frumenti et dimidie marce argenti apud Cadiow Ex dono bone memorie Philippi de Valons annuum redditum unius marce argenti apud Kilbride Ex dono nobilis viri Malcolmi comitis de Levenax piscariam super Leven sicut in ejusdem litteris dicitur contineri Et ex dono quondam Thome filii Thancardi terram apud Moderual quam vobis contulit intuitu pietatis Ex dono quondam Radulphi de Clere terram que vocatur Garin Ex dono nobilis viri Duncani comitis de Carreik totam terram de Crosragmol et Suthblan cum pertinentiis suis et unam carucatam terre in Hibernia apud Dumals que vocatur Tibiror et omnes decimas mense redituum et escaetorum ejusdem nobilis prout in litteris ejus dicitur contineri Preterea fach et foch tol et theme et infangandthefe et alias libertates a prefatis Willelmo rege Scotie et Waltero senescallo et eorum successoribus juste vobis concessas cum pratis terris nemoribus usuagiis et pascuis in bosco in plano in aquis et molendinis in viis semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere ac eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine Abbatis sui licentia nisi arctioris religionis obtentu de eodem loco discedere discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere Illud districtius inhibentes ne terras sive quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari absque consensu totius capituli vel majoris aut sanioris partis ipsius Sique vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Licitum preterea sit vobis in causis propriis sive civilem sive criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium jus vestrum valeat in aliquo deperire In parochialibus vero ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes dioecesano episcopo presentare quibus si ydonei fuerint episcopus curam animarum committat ut ei de spiritualibus vobis vero de temporalibus debeant respondere Cum autem generale terre interdictum fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare Crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi a dioecesano suscipietis episcopo siquidem catholicus fuerit et communionem sacrosancte Romane sedis habuerit et ea vobis voluerit sine aliqua pravitate exhibere Prohibemus vero ut infra fines parochiarum vestrarum nullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat salvis privilegiis pontificum Romanorum Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverunt nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum Libertates quoque et immunitates antiquas et rationabiles consuetudines a regibus principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnibus profutura Salva sedis apostolice auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia ac de decimis moderatione concilii generalis Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reumque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat et sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen

Source (click image below to view full size)