Charter Document - 06190340

Charter Document - 06190340


Charter Number: 06190340
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Anno gratie MCCLXXXIII facta est hec conventio inter Alexandrum filium quondam Ricardi nuntii de Glasgw ex parte una et Gilbertum dictum de camera domini Robertus Dei gratia Episcopi ex altera videlicet quod dictus Gilbertus in puro excambio burgagium suum quod dictus dominus Episcopus sibi dedit vel donavit pro servitio suo quod jacet inter burgagium tunc temporis Roberti vicarii ex parte australi et burgagium quondam Ricardi dicti Borwman ex parte aquilonali Alexandro predicto dedit et hereditarie feodavit pro burgagio suo quod fuit quondam burgagium Cristiane Briane defuncte quod jacet inter terram Alexandri filii Ricardi quondam constabularii de Glasgw ex parte occidentali et viam regiam ex parte orientali Ita tamen quod dictus Gilbertus et heredes sui warantizabunt dicto Alexandro et heredibus suis vel suis assignatis burgagium suum prenominatum cum pertinentiis et contra omnes homines et feminas defendent et quietabunt Et dictus Alexander et heredes sui eodem modo warantizabunt defendent et quietabunt dicto Gilberto et heredibus suis vel suis assignatis burgagium suum prenominatum Salvis hinc inde debitis firmis burgi et servitiis Episcopi et auxiliis Et in hujus puri excambii testimonium scripto residenti penes alterutram partem divisim commune sigillum Glasguensis civitatis est appensum unacum sigillis predicti Gilberti et Alexandri Teste communitate ejusdem

Source (click image below to view full size)