Charter Document - 06190330

Charter Document - 06190330


Charter Number: 06190330
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1313
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Johannes dictus Pride burgensis de Renfrw salutem in Domino sempiternam Vestra noverit universitas quod cum controversie essent orte inter religiosos viros Abbatem et conventum de Pasleto diversis ex causis ex parte una et me ex altera omnes ille controversie inter nos sunt sopite et remisse et nihilominus volo et concedo quod si aliqua littera ipsis nocitura aut mihi valitura ante confectionem presentium confecta reperiatur ex nunc viribus careat et effectu nec per eandem mihi et heredibus meis seu executoribus actio adquiratur Datum apud Glasgw die dominica proxima ante festum Sancti Petri quod dicitur ad vincula anno Domini MCCCXIII Et in signum omnium premissorum sigillum meum presentibus est appensum Testibus hiis Roberto Symple Willelmo Knoc dominis Hugone de Sparchynge et Willelmo de Luff vicariis Datum ut supra

Source (click image below to view full size)