Charter Document - 06190305
| Charter Number: | 06190305 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui de Passeleth Cluniacensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Ea que judicio vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere et ne in recidive contentionis scrupulum relabantur apostolico convenit presidio communiri Sane porrecta nobis vestra petitio continebat quod cum inter vos ex parte una et venerabilem fratrem nostrum Episcopum Glasguensem ex altera super taxatione vicariorum ecclesiarum quas habetis in dioecesi Glasguensi questio fuisset exorta tandem in Precentorem Glasguensem et suos collegas fuit a partibus tanquam arbitros concorditer compromissum qui equum tulerunt arbitrium inter partes quod apostolico petiistis munimine roborari Nos igitur vestris justis precibus inclinati arbitrium ipsum sicut est equum et a partibus sponte receptum et in litteris eorundem arbitrorum plenius dicitur contineri auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii v Kalendas Septembris pontificatus nostri anno secundo
