Charter Document - 06190302

Charter Document - 06190302


Charter Number: 06190302
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1233
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui de Passelet Cluniacensis ordinis Glasguensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Ut prelatorum consuleretur modestie ac gravamini subditorum certus fuit personarum et evectionum numerus in consilio Lateranensi taxatus quo prelati in ecclesiarum visitationibus sint contenti Ea propter dilecti in Domino filii vestris supplicationibus inclinati providere volentes ne contingat ecclesias vestras contra statuta ejusdem concilii aggravari auctoritate presentium districtius inhibemus ut episcopi et alii prelati quibus eedem ecclesie in spiritualibus sunt subjecti predictum numerum in personis et evectionibus cum illas visitant non excedant neque vos teneamini eis procurationes ultra dictum numerum exhibere Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Spoleti Nonis Junii pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)