Charter Document - 06190289

Charter Document - 06190289


Charter Number: 06190289
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1227 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Hugo decanus et capitulum Glasguense eternam in Domino salutem Universitati vestre volumus esse notum quod olim orta est contentio inter venerabilem patrem nostrum Walterum episcopum Glasguensem ex parte una et Abbatem et conventum monasterii de Passelet ex altera super procurationibus recipiendis de ecclesiis quas idem monasterium obtinet in dioecesi Glasguensi Tandem de utriusque partis voluntate et de nostro assensu ad pacem perpetuam inter nostram ecclesiam et idem monasterium reformandam in discretos viros magistrum Hugonem archidiaconum et Robertum precentorem Glasguensem dominum Radulfum domini Regis Scotie capellanum magistrum Cristianum clericum et Philippum de Perthec rectorem ecclesie de Ruthirglen fuit amicabiliter compromissum ut certas procurationes de ejusdem monasterii ecclesiis pensatis earum facultatibus provida deliberatione taxare ac moderari deberent qui ad eandem taxationem sicut viri providi procedentes procurationes ipsas cum maxima diligentia taxaverunt quam taxationem in ecclesia de Peblis per eos rationabiliter promulgatam et in scriptis redactam utraque pars acceptavit et perpetuo ratam habere promisit Nos autem taxationem et moderationem ipsam provide per eos factam et ab utraque parte gratis receptam et fideliter approbatam sicut plenius continetur in autentico instrumento per eosdem taxatores confecto cui sigillum nostrum tanquam auctoritatem prestantes apponi fecimus tam pro ecclesia Glasguensi quam pro nobis et successoribus nostris presenti pagina confirmamus Ad cujus rei perpetuam firmitatem hanc nostre concessionis et confirmationis cartam sigillo capituli nostri fecimus communiri Hiis testibus domino Waltero episcopo Glasguensi magistro Hugone archidiacono Glasguensi domino Ranulph domini Regis Scotie capellano magistro Christiano de Stradhern domino Philippo de Perthec magistro Ranulph de Brade Warino Benjamin et Waltero clericis domini Episcopi Glasguensis Radulfo Petro Simone capellanis et aliis vicariis Glasguensibus cum multis aliis

Source (click image below to view full size)