Charter Document - 06190287
| Charter Number: | 06190287 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1220 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Walterus miseratione divina ecclesie Glasguensis minister omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris eternam in Domino salutem Cum Abbas et conventus de Passelet nos et nostros hospitandi gratia caritative receperint in suo monasterio ne per nos vel successores trahi possit in consuetudinem quod nobis fecerunt intuitu caritatis et non jure episcopali hanc cartam nostram eis fecimus de adquietatione et exemptione protestantes quod prefatum monasterium ab adventu monachorum ibidem nostris et predecessorum nostrorum temporibus a procurationibus et sinodalibus semper fuit exemptum Concessimus etiam ut vicarii sui nobis vel successoribus nostris non nisi alternis annis teneantur procurationes exhibere de aliis ecclesiis suis in dioecesi Glasguensi constitutis que satis pauperes sunt et exiles De singulis tamen ecclesiis illis solvent annuatim quatuor solidos nomine sinodalium sicut hactenus reddiderunt Actum apud Passelet anno gratie MCCXX die dominica proxima ante ascensionem Domini coram multis
