Charter Document - 06190282
| Charter Number: | 06190282 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati Monasterii Sancti Jacobi et Sancti Mirini confessoris de Passelet eisque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujus libet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in Domine filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium Sancti Jacobi apostoli et Sancti Mirini confessoris de Passelet Glasguensis dioecesis in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri apostoli et nostra protectione suscepimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum ac beati Benedicti regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis Et capellam de Lochwynoc cum pertinentiis suis de Innerwyc de Lygadwod de Katcart de Rughglen de Curmannoc de Polloc de Merness de Neilston de Kylberhan de Hestwod de Howston de Kylhelan de Harskyn de Kylmacolm de Innerkyp de Largyss de Prestwic burgo de altera Prestwic de Cragyn de Turnebery de Dundonald de Schanher de Haucynlec de Kylpatrik de Neyt de Kyllynan de Kylkeran et Sancti Colmaneli de Scybinche ecclesias cum capellis terris et aliis pertinentiis earundem Capellam de Kylmor apud Kenlochgilpe cum pertinentiis suis Et terram cum pertinentiis suis quam quondam Duncanus filius Ferkchardi et Laumam consanguineus ipsius Duncani monasterio vestro contulerunt ibidem Et totam illam terram que jacet ex utraque parte de Kert aque sicut quondam Walterus filius Alani dapifer Regis Scotie fundator monasterii vestri ipsi monasterio contulit pia devotione Et carucatam terre cum pertinentiis suis quam quondam Grimketil tenuit que nunc dicitur Arkylliston Et carucatam terre cum pertinentiis suis quam habetis inter Kert et Grif que nunc Insula appellatur Et totam terram de Drumloy et de Swynschawis Et le Graynis que nunc Drumgrane vocatur Et totam terram de Hakhyncog de Dalmulyn cum pertinentiis suis Et terram quam habetis in villa de Polloc Et totam terram de Drepss quam quondam Guilelmus filius Madufe a vestro monasterio tenuit ad firmam Et carucatam terre apud Hunteley cum pertinentiis suis quam quondam Willelmus rex Scotie vobis ambivit cum terris quam habuistis in villa que dicitur Hastanisden Et carucatam terre cum pertinentiis suis quam quondam Eschena de Molla mulier monasterio vestro contulit ibidem Et piscariam quam habetis super aquam de Clude inter Perthec et infulam que de Renfrw vulgariter nominatur Et annuum redditum dimidie marce argenti quem percipitis ex firma de burgo Renfrw Et molendinum quod in tenemento ejusdem burgi obtinetis cum aquarum decursibus et omnibus pertinentiis suis Et unum toftum plenarium in villa que nominatur Renfru Et unum rete ad salmonem quod apud Renfru habetis in fluvio qui dicitur Clude Et terram quam ibidem juxta molendinum vestrum obtinetis Et terras de Hyllington et de Castelside cum pertinentiis suis Et totum molendinum de Innerwyc cum aquarum decursibus et omnibus pertinentiis suis Et totam terram de Prestwic cum pertinentiis suis que nunc Villa monachorum vulgariter nominatur Et terram de Moniabroc sicut in instrumentis donatoris dicitur contineri Et terram de Cnoc Et molendinum de Passelet cum sua plenaria secta quod ex collatione quondam Walteri filii Alani senescalli Regis Scotie monasterii vestri patroni tenetis Et medietatem piscarie in exitu lacus de Lochwinoc cum ea libertate piscandi quam predictus quondam Walterus fundator monasterii vestri vobis in ipso lacu contulit Et totam terram de Penuld cum pertinentiis suis que dicitur Fulton sicut eam quondam Henricus de Santo Martino de assensu domini sui monasterio vestro dicitur contulisse Et terram sitam inter Mach et Caldouer cum pertinentiis suis Et partem illam terre ubi molendinum de Passelet situm est per certas metas a dicto Senescallo vobis pia libertate concessam Et terram ultra Kert inter Espedar et Aldpatrik sicut idem Senescallus vobis illam dedit cum omnibus libertatibus et aisiamentis in forestis ipsius de Passelet et de Seneschathir prout in ipsius donationis litteris dicitur contineri Et terram apud Carnebro quam habetis ex dono quondam Uctredi filii Pagani Et terram cum pertinentiis suis quam monasterio vestro contulit apud Orde quondam Walterus dictus Murdhac Et annuum redditum unius celdre frumenti quem percipitis ex donatione quondam Patricii comitis de Dumber Et annuum redditum unius celdre frumenti et dimidie marce argenti quem apud Cadiow ex dono quondam Roberti de Londoniis fratris quondam Regis Scotie obtinetis Et annuum redditum unius marce argenti quem percipitis apud Kilbride ex dono quondam Philippi de Valons Ex dono quondam Maldoveni comitis de Lennax piscariam super aquam de Lewyn que Linbren vocatur cum terra que jacet inter predictam piscariam et magnam viam per quam itur apud Dumbertan sicut vobis eam assignavit cum pertinenciis suis Et terras cum pertinentiis suis quas habetis in comitatu de Lennax que Coupmanach Edinbernan Bacchan Finbelach Cragbrectalach Druncrene Dallenenach Drumtoucher Drumteyglunan Drumdeynanis Cultbwy et Reynfod vulgariter nuncupantur sicut in litteris inde confectis plenius dicitur contineri Et totam terram quam habetis in loco qui dicitur Monachkenran cum pertinentiis suis Et terram cum pertinentiis suis quam monasterio vestro contulit apud Moydirual quondam Thomas filius Tankardi Et terram cum pertinentiis suis que vocatur Garyn quam monasterio vestro contulit quondam Rodulfus de Cler Ex dono quondam Duncani comitis de Karric totam terram de Crosragmol et Sutheblan cum pertinentiis suis Ex dono nobilis viri Alexandri monasterii vestri patroni duas celdras farine quas percipitis de farina de Inchinan pro escambio multure de le Rass Et annuum redditum duarum marcarum argenti quem percipitis pro molendino de Thornton prout in litteris inde confectis dicitur contineri cum terris pratis vineis nemoribus usu agis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percepit sive de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e feculo fugientes ad conversionem recipere ac eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas fit sine abbatis sui licentia de eodem loco nisi artioris religionis obtentu discedere discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare dummodo causam non dederitis interdicti Crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum quorum ordines fuerint promovendi a dioecesano suscipietis episcopo siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem sacrosancte Romane sedis habuerit et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere Prohibemus insuper ut infra fines parochiarum vestrarum si eas habetis nullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat salvis privilegiis pontificum Romanorum Ad hec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis et episcopis archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut etiam publice usurarii nullus obsistat salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes que a laicis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi libera fit vobis de nostra auctoritate facultas Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia proponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum veftrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio vestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis pro futura salva sedis apostolice auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et sacratissimo corpore ac sanguine Dei et redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus fit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen []
