Charter Document - 06190280
| Charter Number: | 06190280 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Illum ad apostolicam sedem gerere debetis devotionis affectum quod conservatoribus vel executoribus a sede deputatis eadem negotiis eis commissis nullum inter ponatis obstaculum sed potius cum ab eis fueritis requisiti impendatis consilium auxilium et favorem Sed sicut ex parte dilectorum filiorum Abbatis et conventus Monasterii Cluniacensis fuit propositum coram nobis vos rectoribus ecclesiarum et clericis vestrarum civitatum et dioecesum ne mandata conservatorum privilegiorum suorum apostolicorum eisdem Abbati et conventui ac personis Cluniacensis ordinis per litteras apostolicas deputatorum rationabiliter facta eis auctoritate litterarum hujusmodi in favorem personarum ejusdem ordinis exequantur inhibuisti pro vestre libito voluntatis in eorundem Abbatis et conventus et personarum ipsarum prejudicium et gravamen quare nobis humiliter supplicarunt ut providere sibi super hoc paterna sollicitudine curaremus Quia vero vos non decet procedere ad inhibitionem hujusmodi faciendam fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita singuli vestrum inhibitionem revocetis eandem et similem de cetero facere minime attemptatas Alioquin dilecto filio Abbati Pultariarum Lingonensis dioecesis damus nostris litteris in mandatis ut vos universos et singulos ad id monitione premissa auctoritate nostra appellatione remota compellat non obstante si vobis vel alicui vestrum a fede apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possitis per litteras apostolicas que de indulto hujusmodi plenam non fecerint mentionem sive qualibet alia indulgentia sedis ejusdem de qua cujusque tenore oporteat in nostris litteris plenam et expressam mentionem fieri et per quam effectus presentium impediri valeat vel differri Datum Viterbii vj Idus Martii pontificatus nostri anno primo
