Charter Document - 06190279
| Charter Number: | 06190279 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Cum felicis recordationis Innocentius papa predecessor noster olim duxerit statuendum ut exempti quantacunque gaudeant libertate nihilominus ratione delicti seu contractus aut rei de qua contra ipsos agitur rite possint coram locorum ordinariis conveniri et illi quo ad hoc suam in eos valeant jurisdictionem prout jus exigit exercere vos dubitantes ne per hujusmodi constitutionem libertatibus et immunitatibus vestris vobis et ordini vestro per privilegia et indulgentias ab apostolica sede concessis prejudicari valeat nobis humiliter supplicastis ut providere super hoc indemnitati vestre paterna sollicitudine curaremus Quia vero ejusdem ordinis sacra religio sic apud nos favore vos dignos constituit ut nobis votivum existat vos ab omnibus per que possent vobis provenire dispendia immunes libenti animo preservare auctoritate vobis presentium indulgemus ut occasione constitutionis hujusmodi nullum eisdem libertati bus et immunitatibus prejudicium generetur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignatione omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani Nonis Martii pontificatus nostri anno secundo
