Charter Document - 06190278

Charter Document - 06190278


Charter Number: 06190278
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Nicolaus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ad instar felicis recordationis Gregorii pape noni predecessoris nostri vobis et fratribus vestris auctoritate presentium indulgemus ut infra parochias vestras pro ea portione pro qua veteres decimas ibi habetis atque percipitis de novalibus redactis noviter ad culturam que a tempore cujus non extat memoria non fuerunt exculta decimas percipere valeatis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum x Kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)