Charter Document - 06190277

Charter Document - 06190277


Charter Number: 06190277
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu vobis et fratribus vestris auctoritate presentium indulgemus ut infra parochias vestras pro ea portione pro qua veteres decimas ibi habetis atque percipitis de novalibus redactis noviter ad culturam que a tempore cujus non extat memoria non fuerunt exculta decimas percipere valeatis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Asisii ij Kalendas Junii pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)