Charter Document - 06190276

Charter Document - 06190276


Charter Number: 06190276
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Nicolaus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Sane ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod archiepiscopi episcopi decani archidiaconi et alii ecclesiarum prelati tam vos quam priores et presbiteros vestros talliis exactionibus et procurationibus quas extra domos sibi postulant exhibere domos etiam ipsas contra Lateranense consilium equitaturarum et personarum numerum excedentes immisericorditer aggravare presumunt insuper ecclesias ad vos spectantes subjiciunt interdicto et presbyteros ipsos suspendunt nullam rationabilem causam sicut dicitur pretendentes sed tantum proprie voluntatis arbitrium prosecuti Volentes igitur vobis in hoc patrocinium apostolicum impartiri ad instar felicis recordationis Celestini pape iii predecessoris nostri auctoritate vobis apostolica indulgemus ut eisdem in talliis et procurationibus indebitis non teneamini de cetero respondere sententiam vero quam in ecclesias aut presbiteros vestros nisi pro manifesta et rationabili causa et ordine debito ventilata duxerint promulgandam decernimus non tenere Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit se incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum x Kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)