Charter Document - 06190242

Charter Document - 06190242


Charter Number: 06190242
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1318
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Capitulum Glasgwense sede vacante Decano de Cunyngham salutem Quia nobilis vir dominus Walterus senescallus Scotie religiosis viris Abbati et conventui monasterii de Passeleto ecclesiam de Largyss intuitu contulit caritatis et discretus vir dominus Willelmus de Lyndysay rector ejusdem eandem nobis resignasset quam ex certis causis nos moventibus caritatis intuitu in proprios usus dictis religiosis contulimus vobis mandantes quatenus eosdem religiosos vel eorum procuratorem in corporalem possessionem dicte ecclesie cum omnibus juribus et pertinentiis suis inducatis et inductos auctoritate ordinaria defendatis contradictores et rebelles si qui fuerint per censuram ecclesiasticam compescentes In signum vero institutionis per vos facte traditeque possessionis sigillum vestrum presentibus penes dictos religiosos perpetuo remansuris apponatis Datum apud Glasgw sub sigillo capituli nostri privato tertio die Februarii anno gratie millesimo CCC decimo octavo

Source (click image below to view full size)