Charter Document - 06190232
| Charter Number: | 06190232 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui monasterii de Passelet Cluniacensis ordinis Glasgwensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Inducunt nos vestre devotionis merita ut vos prosequamur benevolentia gratiosa Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod bone memorie Gulielmus episcopus Glasgwensis sui capituli ad id accedente consensu de Sanchar et de Awchinlec ecclesias Glasgwensis dioecesis cum juribus et pertinentiis suis in quibus jus patronatus habetis vobis in proprios usus concessit ita tamen quod vos episcopalia et alia onera incumbentia ipsis ecclesiis sustineatis et per ministros idoneos sine presentatione vicariorum faciatis in eisdem ecclesiis de serviri prout in litteris inde confectis plenius dicitur contineri vosque predictas ecclesias sine lite in usus hujusmodi detinetis nos itaque vestris supplicationibus inclinati concessionem hujusmodi ab eodem Episcopo provide factam ratam et firmam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripto patrocinio communimus Nulli ergo hominum omnino liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii Nonis Maii pontificatus nostri anno primo
