Charter Document - 06190230

Charter Document - 06190230


Charter Number: 06190230
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Willelmus de Sanchar filius et heres Hugonis janitoris salutem in Domino sempiternam Notum vobis facio quod ego non vi non dolo nec metu inductus sed mera et spontanea voluntate mea consentio et volo pro me heredibus meis et assignatis quod per divisas terrarum dominorum religiosorum Abbatis et conventus de Passelet tam ecclesie de Sanchar quam de Dalmolyn ex parte una et terram meam ex altera per probos viros de partium consensu electos et juratos die Veneris proxima post festum Sancti Martini anno gratie millesimo ducentesimo octogesimo recognitus et declaratas fiant fosse et cruces erigantur ita tamen quod una medietas fossarum fiat infra solum meum altera vero medietas infra solum Abbatis et quod fosse sint latitudinis sex pedum Promittens fide media sub pena decem librarum fabrice ecclesie de Passelet solvendarum quod per me vel meos nullum fiet impedimentum quominus fosse et cruces ut dictum est erigantur et perficiantur prout in instrumento inter predictos Abbatem et conventum ac me super hiis et aliis confecto plenius continetur In cujus rei testimonium sigillum meum hiis litteris apposui et ad majorem rei evidentiam sigillum officialitas Glasgwensis eisdem apponi procuravi Datum apud Passelet die Martis proxima post festum Sancte Katerine virginis et martiris anno gratie MCC octuagesimo

Source (click image below to view full size)