Charter Document - 06190228

Charter Document - 06190228


Charter Number: 06190228
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui monasterii de Passelet ordinis Sancti Benedicti Glasgwensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu de Dundonald de Sanchar de Awchinlec et de Kyllinan ecclesias vestras Glasgwensis dioecesis cum juribus et pertinentiis suis sicut juste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Asisii iiii Idus Maij pontificatus nostri anno decimo

Source (click image below to view full size)