Charter Document - 06190219

Charter Document - 06190219


Charter Number: 06190219
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Maldovenus comes de Levenax concessi et hac carta mea confirmavi donationem illam quam Dusgallus frater meus fecit domino Roberto Herthford clerico de terra illa que dicitur Dalmaunoch Tenendam et possidendam sibi et heredibus suis de dicto Gallodus fratre meo et heredibus suis in feodo et hereditate libere quiete plenaria et honorifice per omnia sicut carta ipsius Dusgalli ei inde confecta plenius testatur Hiis testibus Dusgallo Duncano Hamelino Malcolmo Gillecristo fratribus meis Gillescop Gallebrad Rochero fratre ejus Malcolmo Beg domino Jocelino de Perthec domino Absalone de Buchkan Gillecristo et Maldoveno filiis David Nicholdaue Comyn burgensibus de Glasgw et multis aliis

Source (click image below to view full size)