Charter Document - 06190216
| Charter Number: | 06190216 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gratia rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis nos de consilio magnatum nostrorum dedisse Abbati et conventui de Passelet dilectis et fidelibus nostris licentiam et plenarium potestatem reficiendi et reparandi stagnum piscaria sue quam habere solebant super aquam de Leven juxta Dunbertan et exinde suum commodum faciendi Ita tamen quod relinquant in filo aque ejusdem piscarie liberum [introitum] et exitum secundum leges et assisas regni nostri In cujus rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto Testibus venerabili patre episcopo Willelmo Glasgwensi Waltero Cumyng Willelmo de Menteth Alexandro Senescallo Roberto de Roff et Roberto de Mernesi apud Edynburg primo die Junii anno regni nostri primo
