Charter Document - 06190198

Charter Document - 06190198


Charter Number: 06190198
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus miseratione divina Glasgwensis ecclesie minister humilis dilectis in Christo filiis de Curmannoc de Cathkert de Pollog de Kylmacolme et de Kylberchan vicariis salutem gratiam et benedictionem Memininus nos alias mandatum nostrum contra nobilem virum dominum Malcolmum comitem de Levenax ejus vices gerentes Walterum Spreuwl senescallum suum ac ceteros curiam secum tenentes direxisse quod ipsi a cognitione causarum super quibus trahi fecerunt auctoritate regia religiosos viros Abbatem et conventum de Passelet super eorum terris elemosinariis et possessionibus ex donatione diversorum Comitum de Levenax eorum ecclesie de Kylpatrik collatis et in puram et perpetuam elemosinam concessis et obtentis prout in instrumentis super hoc confectis plenius vidimus contineri et hoc sit publicum et notorium in comitatu de Levenax ubi terre supradicte sunt site in curia sua laicali omnino cessarent Et contra Robertum Reddehow et Johannam uxorem suam quod ipsi a prosecutione causarum earundem super eisdem terris elemosinariis in curia predicti Comitis contra eosdem religiosos penitus desisterent et cessarent sub pena majoris excommunicationis per nos in eosdem late si contra tenorem mandati nostri supradicti temere processissent Qui quidem dominus Comes Walterus Spruul ballivi sui ac ceteri secum curiam tenentes contra mandatum nostrum et inhibitionem nostram ac monitiones eis legitime factas de causis predictis super eisdem terris cognoverunt seu in eisdem causis et querelis processerunt contra Deum et justitiam in ecclesiastice libertatis quam plurimum prejudicium et gravamen et binas districtiones pro duobus merciamentis de bonis eorundem religiosorum capi fecerunt et captas detinent injuste contra libertates ecclesie pro eo quod dicti religiosi in curia sua laicali super eisdem terris elemosinariis minime respondere voluerunt prout de jure non tenebantur Ac iidem Robertus et Johanna uxor sua contra predictum mandatum nostrum in dicta curia super eisdem terris elemosinariis eosdem religiosos prosecuti fuerunt et ad hec de die in diem prosequi non verentur minus juste prout per certifica torium nobis super hoc transmissum constitit evidenter sententiam excommunicationis majoris in ipsos per nos latam incurrendo ac animo indurato diu sustinendo claves ecclesie tanquam filii perditionis irreverenter contempnendo Et quia crescente contumacia crescere debet et pena vobis sub pena excommunicationis quam in personas vestras in hiis scriptis proferimus si in presentis mandati nostri executione negligentes fueritis vel remissi firmiter precipiendo mandamus quatinus assumptis vobiscum septem vel sex vestri ordinis ad quoscunque diem et locum contingat predictos religiosos trahi vel citari ad curiam dicti Comitis vel ejus vices gerentis vel ad quodcunque forum aliud laicale per quascunque personas super dictis terris elemosinariis videlicet de Cocmanach Edinbernan Fimbalach Backan et Drumcrewe eis [ratione] ecclesie eorum de Kylpatrik in puram et perpetuam elemosinam datis concessis et a quadraginta annis et amplius cum omni jure optentis et integre possessis personaliter accedentes dictum Comitem et ejus vices gerentes ac ballivos suos et ceteros curiam tenentes ad hec iterato et legitime nominatim moneatis quod a cognitione causarum predictarum super terris supradictis penitus desistant nec de eisdem ali qualiter in foro laicali se intromittant cognoscant vel curiam teneant et dictas districtiones pro dictis merciamentis contra libertates ecclesie captas eisdem religiosis deliberent sine difficultate seu liberari faciant de sicut cognitio dictarum causarum et querelarum super predictis terris in puram et perpetuam elemosinam ut dictum est collatis ad forum ecclesiasticum de jure pertineant nec curia ecclesiastica eis super hoc directo defecit Moneatis etiam iterato et legitime dictum Robertum et Johannam uxorem suam nominatim et quoscunque alios contra predictos religiosos super eisdem terris elemosinariis prosequentes in dicto foro vetito seculari quod a prosecutione causarum predictarum cessent omnino desicut nos fuimus sumus et erimus parati de predictis religiosis et eorum terris elemosinariis cuilibet conquerenti in foro ecclesiastico justitie facere complementum Quod si monitionibus vestris legitime factis et iteratis sepe et sepius non paruerint in hac parte tam prosequentes quam curiam tenentes super eisdem terris elemosinariis quos exnunc ut ex tunc prius tamen per vos legitime nominatim monitos in hiis scriptis excommunicamus ac eorum terras et capellas interdicimus a nobis sic excommunicatos in plena curia in albis vestimentis sacerdotalibus induti si videritis expedire quod per omnes ecclesias decanatus de Levenax ac archidiaconatus Glasgwensis specialiter singulis diebus dominicis et festivis candelis accensis campanis pulsatis post missarum offertoria publice et nominatim denuncietis et denunciari faciatis in omnibus curiis et extra sic interdictos excommunicatos a Christi fidelibus evitari faciatis eorum terras et capellas ut prius speciali interdicto subponentes Monentes insuper nominatim dominos Patricium de Graham Duncanum filium Ameledy Dovenaldum Cambell Willelmum Olifard milites Arthurum dictum Galbrath Malcolmum de Drummund Thomam de Crumenan Johannem de Luss Humfredum de Kylmon Alwynum filium domini Ameledy Morthan Mac Korc Malmor Hoge Mauricium de Ardcapell Johannem Naper Eugenium filium Michaelis Grolli Maldovenum MacHudy Dovenaldum MacAnecol Betherum fratrem ejusdem Dovenaldi Gilcrist MacMolbrid Eugenium filium Duncani Rogerium de Monte alto Johannem MacGilmothan Dunbeger Gilifmum MacNalbain Gilifmum Ruphum Thomam de Kantyir et Gilcolmum filium Dovenaldi Macbres quod cum dictis excommunicatis vel eorum aliquo in curia vel extra ope favore vel consilio cibo potu furno molendino emendo vendendo seu quovis alio modo in casibus a jure non permissis communicare [non] presumant et etiam omnes rectores vicarios presbiteros parochiales decanatus de Levenax et etiam archidiocanatus Glasgwensis sub pena excommunicationis majoris ex nunc late in personas eorundem quod nullus audeat seu presumat divina officia celebrare in aliquibus ecclesiis seu capellis quamdiu dicti excommunicati in eisdem extiterint exceptis presentiis morientium et baptismate parvulorum nisi submissa voce tantum januis clausis excommunicatis et interdictis exclusis omnes etiam ex tunc cum eisdem excommunicatis scienter communicantes personis domini Regis et filii sui et aliis a jure permissis duntaxat exceptis ac eorum terras et capellas interdictas esse simili interdicto suppositos esse denunciantes et hoc quotiens per predictos religiosos ad quoscunque diem et locum fueritis requisiti nullatenus omittatis Ita quod si omnes hiis exequendis non interfueritis quatuor tres duo unus vestrum presens mandatum nostrum exequantur vel exequatur Qualiter autem presens mandatum nostrum fueritis executi nos per litteras vestras patentes reddatis certiores In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apponifecimus Datum apud Casteltaris dominica proxima ante festum beati apostoli Bartholomei anni gratie millesimi ducentesimi nonagesimi quarti

Source (click image below to view full size)