Charter Document - 06190178

Charter Document - 06190178


Charter Number: 06190178
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1233
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

De Carric et de Cunigham Decani et Magister scolarum de Are judices a domino Papa delegati magistro Michaeli decano de Levenax salutem In auctoritate apostolica qua fungimur vobis precipiendo mandamus quatinus personaliter accedatis ad terram illam super amnem de Clud que Cultbuche nuncupatur et ad quandam aliam terram quam Duugallus filius Cristini quondam judicis de Levenax habuit ex orientali parte ecclesie de Kylpatrik et auctoritate nostra in possessionem ipsarum terrarum inducatis Abbatem et conventum de Passelet vel eorum procuratorem quibus veram possessionem ipsarum terrarum ex secundo decreto adjudicavimus quia predictus Duugallus infra annum cautionem de parendo juri non obtulit postquam dicti monachi propter ejus contumaciam manifestam in ipsarum terrarum possessionem causa custodie fuerunt inducti resistentes autem per censuram ecclesiasticam compescatis Mittimus etiam vobis decretum nostrum cum rescripto domini Pape et actis coram nobis confectis per que vobis plene poterit constare de nostro processu Valete in Domino

Source (click image below to view full size)