Charter Document - 06190168

Charter Document - 06190168


Charter Number: 06190168
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris de Carric et de Cunigham Decani et Magister scolarum de Are salutem Mandatum domini Pape in hec verba suscepimus [] Hujus igitur auctoritate mandati cum dicti Abbas et conventus Dufgallum rectorem ecclesie de Kylpatrik coram nobis traxissent in causam super terris de Dallevenach de Cochmanach de Edinbernan de Bacchan de Fimbelach de Drumcreue de Losset et de Cragbentalach ad dictam ecclesiam de Kylpatrik de jure pertinentibus quas idem Dufgallus sicut dicebant contra salutem propriam et contra fidelitatem dicte ecclesie debitam procuravit se posse hereditarie possidere per quasdam cartas adulterinas et illicitas tum per caliditatem tum per extrusionem impetratas de facto tum et non de jure cum res ecclesiastice que patrimonium sunt crucifixi non debeant hereditarie possideri unde petebant dictum Dufgallum ab dicta ecclesia amoveri propter fraudem commissam in eandem et predictas cartas cassari et irritari et terras premissas juxta mandatum apostolicum ad jus et proprietatem ejusdem ecclesie revocari Cumque idem Dufgallus post plurimas citationes ei factas in judicio coram nobis comparuisset timens sibi periculum imminere tam in corpore quam in anima si premissa probata fuissent contra ipsum conscientie sue consulens litem non audebat contestari immo misericordiam non judicium postulans in manus Abbatis dicti monasterii pro se et conventu suo in dicta causa procuratoris constituti omnes dictas terras coram nobis solempniter resignavit concedens ut ab illa hora inantea omnes predicte carte que de dictis terris in hereditate optinendis fecerint mentionem penitus sint cassate nec cuiquam hominum valiture Unde dictus Abbas de consilio nostro ei misericordiam faciens quam petebat liti mote contra ipsum Dufgallum ex toto renuntiavit et eidem dictam ecclesiam de Kylpatrik salva monasterio de Passelet annua pensione pro se et conventu suo absque inquietatione concessit cum illa dimidia carrucate terre de Cochmanach in vita sua tenendam Nos igitur quicquid sic inter partes factum est ratione pacis et concordie stabilire volentes auctoritate apostolica qua fungimur confirmamus tam resignationem terrarum factam per Dufgallum quam gratiam ei factam per Abbatem Acta in parochiali ecclesia de Are die sabbati proxima post dominicam qua cantatur Quasi modo geniti anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo quarto In hujus etiam rei testimonium sigilla nostra presenti scripto apposuimus

Source (click image below to view full size)