Charter Document - 06190164
| Charter Number: | 06190164 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1239 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo nono in secunda ebdomada quadragesime apud Passelet coram domino Waltero filio Alani senescallo Scotie justiciario et Domino Maldoveno comite de Levenax et pluribus aliis monachis clericis et laicis facta est hec pax et concordia inter Abbatem et conventum de Passelet ex parte una et dominum Malcolmum filium comitis de Levenax ex altera super terris de Cochmanach de Fimbelach et de Edinbernam quas dicti monachi possidebant et possident nomine ecclesie eorum de Kylpatrik et quas idem Malcolmus sibi vendicavit contra ipsos videlicet quod dicti Abbas et conventus pro bono pacis dederunt dicto Malcolmo sexaginta marcas de quibus septem marcas et quadraginta denarios in manus ipsius locaverunt in quibus idem Malcolmus eis tenebatur et per assignationem ipsius Malcolmi dicto domino Waltero filio Alani quinquaginta duas marcas et decem solidos pacaverunt et solverunt pro qua pecunia idem Malcolmus sibi hereditarie comparavit reddendo octo marcas cum toto servitio illius terre de Achincloch quam Adam filius Edulfi tenuit et tenet per cartam dicti comitis de Levenax et dictus Malcolmus pro dicta pecunia quietam clamavit inperpetuum totam calumpniam quam habuit vel habere potuit in dictis terris de Cochmanach de Fimbelach et de Edinbernan et dabit dictis Abbati et conventui cum voluerint in liberam et perpetuam elemosinam confirmationem suam de ipsis terris et de omnibus aliis que tunc tenebant et possidebant in comitatu de Levenax Et ad hec fideliter observanda idem Malcolmus fidem dedit in manu dicti Abbatis de Passelet et plegios constituit dictum dominum Walterum filium Ala[ni senescallum Scotie et Maldove]num comitem de Levenax et ad hujus concordie firmitatem et corroborationem dictus Comes de Levenax huic scripto sigillum suum apposuit gratia testimonii
