Charter Document - 06190142
| Charter Number: | 06190142 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris Alanus Dei gratia Ergadiensis episcopus salutem in Domino Sciatis nos pietatis intuitu concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et Sancto Jacobo et Mirino de Passelet et monachis ibidem Deo servientibus et inperpetuum servituris ecclesiam Sancti Finani que est in Kethromecongal Tenendam et habendam in proprios usus cum omnibus justis pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete sicut liberius et quietius aliqua ecclesia in usus proprios concessa a viris religiosis in regno Scotie possidetur Salva quarta parte omnium decimarum spectantium ad eandem que ad mensam episcopalem vel ad archidiaconum de concessione et ordinatione dioecesanorum dignoscitur pertinere et salvis nobis et successoribus nostris in dicta ecclesia omnibus episcopalibus Proviso tamen quod honeste et debite dicte ecclesie perpetuo deserviatur In cujus rei testimonium hoc scriptum concessionis nostre et confirmationis appositione sigilli nostri roboravimus Acta apud Passelet in fine mensis Septembris anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio Hiis testibus magistro Henrico rectore ecclesie de Cuthquen Johanne de Sancto Andrea rectore ecclesie de Dolfinston magistro Ambrosio organista magistro Godefrido de Wintonia Philippo et Johanne capellanis de Passelet et multis aliis
