Charter Document - 06190131

Charter Document - 06190131


Charter Number: 06190131
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1164 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Douenaldus filius Reginaldi filii Sumerled factus sum frater et uxor mea soror in capitulo domus de Passelet et in toto ordine Cluniacensi et ego verus frater et bonus amicus predictis monachis fratribus meis de Passelet inperpetuum mansurus cum heredibus meis et hominibus meis quibus fraternitatem predicte domus et participationem orationum et omnium beneficiorum totius ordinis Cluniacensis a jam dictis monachis adquisivi concessi eis me daturum sibi testimonio sigilli mei octo vaccas pro salute mea et uxoris mee [et de qualibet domo] unde sumus exit me daturum sibi singulis annis unum denarium vel quolibet anno pro ipsis denariis octo vaccas Et quia ego et heredes mei et homines mei participes sumus et inperpetuum erimus omnium bonorum que in domo de Passelet et in toto ordine fiunt vel inperpetuum fient tam in orationibus quam in ceteris divine servitutis obsequiis dedi eis et concessi et hoc presenti scripto auctoritate sigilli mei roborato confirmavi firmam pacem meam et omnium heredum meorum et hominum meorum cum manu tenemento bone fraternitatis ubicumque ipsi vel homines eorum fuerint aut venerint in terra vel in mari Supplicans amicis meis et precipiens omnibus hominibus meis ut ubicumque invenerint predictos monachos fratres meos et eorum homines ipsos manu teneant et in suis auxilientur negotiis scientes pro certo quod per Sanctum Columbam si quid mali forte ab hominibus meis vel ab aliis de quibus eos vindicare potero sibi vel suis factum fuerit mortis pena punientur Et notandum quod ubicumque ego vel heredes mei aut aliqui ex hominibus meis mortui fuerimus in terra vel in mari predicti monachi orabunt pro nobis inperpetuum ut salvi simus et per totum ordinem Cluniacensem orationes pro nobis fieri facient Hiis testibus Ameleo filio Gilcolmi Gilcolmo filio Gilmihel Mauricio capellano et multis aliis ex propriis hominibus meis

Source (click image below to view full size)