Charter Document - 06190128
| Charter Number: | 06190128 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Rectori ecclesie Sancti Colmaneli in Kentyir Lismorensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum et honestum est tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Cum igitur sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis Dusgallus laicus ecclesie Sancti Colmaneli in Kentyir patronus quandam terram suam que denariatas vulgariter dicitur prope ecclesiam ipsam eidem ecclesie pro anime sue remedio provida liberalitate donarit nos tuis precibus inclinati donationem eandem sicut pie ac provide facta est et in alicujus prejudicium non redundat ratam habentes auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni xiii Kalendas Aprilis pontificatus nostri anno quarto
