Charter Document - 06190111

Charter Document - 06190111


Charter Number: 06190111
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Baldwinus vicecomes de Lanharc dono et in perpetuum concedo Deo et ecclesie Sancti Mirini de Passelet et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Innyrkyp ultra mores cum tota illa nummata terre inter rivulos ubi ipsa ecclesia est fundata et cum integritate parochie sue et omnibus aliis pertinentiis suis Tenendam in liberam et perpetuam elemosinam ita libere et quiete sicut liberius et quietius tenent et possident reliquas ecclesias de Stragrif ex dono Walteri filii Alani dapiferi Regis Scotie Salvo tenemento Roberti capellani de Renfru quoad vixerit nisi vitam suam religiosum capiens indumentum mutaverit Et ut rata et stabilis inperpetuum sit ista donatio cartam istam in presentia proborum virorum scribi facio et eam sigilli mei appositione confirmo quod ad omnium posterorum notitiam pervenire desidero Hujus carte sunt testes Robertus de Costentin Walterus de Costentin Dovenald filius Ewein Nigellus de Costentin Swein filius Thori Robertus de Mongummeri Robertus Croc Robertus de Hastingis Radulfus de Insula Dunecanus Willelmus prefectus de Lanharc Ulkil filius Swein filii Thori Robertus capellanus de Renfrw Ricardus clericus de Dundouenaud Wlbrand Johannes nepos Episcopi et multi alii

Source (click image below to view full size)