Charter Document - 06190102

Charter Document - 06190102


Charter Number: 06190102
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1179 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Henricus filius Anselmi salutem Sciatis tam futuri quam presentes quod ego Henricus dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et ecclesie Sancti Mirini de Passelet et monachis ibidem Deo servientibus pro anima patris mei et matris mee et pro salute mea et heredum meorum ecclesiam de Cormannoc cum dimidia carucata terre in eadem villa assignata in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni temporali servitio et communem pasturam et omnia aisiamenta terre mee in bosco et plano in pratis et pascuis et aquis et stagnis mecum et cum hominibus meis Cum autem contigerit quod ego Henricus et Johanna uxor mea vitam nostram finierimus corpora nostra et tertiam partem substantie nostre ecclesie Sancti Mirini de Passelet reddidimus Si autem contigerit quod personatum predicte ecclesie alicui persone concesserint domino feudi fidelitatem faciat Hiis testibus Herberto decano de Glasgu magistro Roberto de Hedun Luca capellano Petro capellano de Cormannoe Radulfo Patricio capellanis Willelmo filio de cani Ada de Wedale et Thoma fratre ejus Stephano fratre domine Johanne Rogerio de Barton et multis aliis

Source (click image below to view full size)