Charter Document - 06190085
| Charter Number: | 06190085 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander filius Walteri senescallus Scotie omnibus hominibus et amicis suis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo dominica prima adventus Domini apud Passelet constitutos a monachis nostris recessisse cum licentia et benedictione eorundem ut limina beati Jacobi Apostoli in devotione et peregrinatione sancta visitemus et quia decens est et honestum ut peregrini ad opera misericordie et pietatis attingantur dictis monachis nostris tam presentibus quam futuris concessimus et hac carta presenti confirmavimus in liberam et perpetuam elemosinam omnes donationes quas antecessores nostri eis fecerunt quibus dicti monachi vestiti erant et saisiti die hujus confirmationis eis collate videlicet de ecclesiis decimis terris pascuis et piscariis possessionibus reditibus et aliis bonis universis Et si forte de nobis in hac peregrinatione humanitus contigerit volumus et precipimus ut heredes nostri in periculo animarum suarum hanc confirmationem teneant pro salvatione anime nostre In cujus rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus carte presenti Hiis testibus fratre Theobaldo magistro de Torpheyn Willelmo et Roberto capellanis nostris domino fratre nostro domino Alano de Insula domino Thoma Croc domino Edwardo de Monte acuto domino Willelmo de Karall domino Ricardo Crispin Waltero de Troft clerico et multis aliis
