Charter Document - 06190070

Charter Document - 06190070


Charter Number: 06190070
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1179 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Rogerus prior et conventus de Passelet salutem in Domino Ad universitatis notitiam volumus devenire nos pietatis intuitu concessisse et presenti scripto confirmasse infirmis fratribus hospitalis quod Robertus Croc construxit in terra sua ut habeant capellam et capellanum qui eis divina celebret officia ita quod predictus Robertus Croc eidem capellano stipendia et necessaria ministrabit et cetera omnia providebit que divini officii usibus convenient et fuerint necessaria Salvo in omnibus jure ecclesie nostre de Passelet Capellanus autem quicunque ad predictum locum fuerit provisus nobis juramentum prius prestabit quod se fideliter erga nos et ecclesiam matricem habebit ita quod nichil faciet vel fieri permittet [ab] alio aliquo per quod ecclesia nostra dampnum patiatur sive in oblationibus sive in parochianis nostris recipiendis Predictus vero Robertus juravit quod per accessum suum et suorum ad predictam capellam nunquam dampnum matrici ecclesie [eveniet] et hoc idem heredes sui jurabunt si eandem gratiam habere voluerint Cum vero aliquis de fratribus aut de mercenariis eorum ibi moriatur corpus defuncti deferatur apud Passelet sine celebratione misse apud capellam Hiis testibus Herberto decano Willelmo capellano Regis Philippo de Perthec magistro Roberto de Heder

Source (click image below to view full size)