Charter Document - 06190068
| Charter Number: | 06190068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1227 - 1238 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris has litteras visuris vel audituris frater Willelmus dictus abbas de Passelet et ejusdem loci conventus eternam in Domino salutem Sciatis nos de communi consilio et assensu totius capituli nostri dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse Roberto Maleverer pro homagio suo et servitio unam carucatam terre quam in territorio de Molla habemus Tenendam sibi et heredibus suis de nobis inperpetuum adeo libere quiete plenaria et honorifice sicut nos eandem terram liberius quietius plenius et honorificentius tenuimus et possedimus per omnes suas rectas divisas et cum omnibus suis justis pertinentiis secundum tenorem cartarum quas nos de eadem terra habemus Reddendo nobis singulis annis ad Pentecosten dimidiam marcam argenti apud Passelet pro omni servitio exactione et demanda Nos vero predictam terram dicto Roberto Maleverer et heredibus suis juste warantizabimus contra omnes Hiis testibus Magistro Hugone de Potton archidiacono Glasguensi Simone Maleverer Ada de Patam Roberto de Giwrth Ricardo Gern Ricardo de Nicol Ricardo Bluet persona de Daliel Galfrido Maleverer Luca capellano de Passelet Rogero de Linton Roberto persona de Glaffruth et multis aliis
