Charter Document - 06190052
| Charter Number: | 06190052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1260 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Alexander senescallus Scotie salutem in domino Noverit universitas vestra nos concessisse et presenti scripto nostro confirmasse Abbati et conventui de Passelet ut habeant teneant et possideant hereditarie illam portionem terre quam Adam dictus Carpentarius de nobis et antecessore nostro Waltero bone memorie tenuit in Aldhingliston vendidit et carta sua confirmavit inperpetuum cum omnibus pertinentiis libertatibus et aisiamentis sine aliquo retene mento adeo quiete libere pacifice sicut carta predicti Ade eisdem Abbati et conventui super hoc confecta plenius in omnibus pro portat et testatur ita tamen quod si heredes predicti Ade post decessum suum pro residuo terre prenotate quam sibi et heredibus suis reservavit et tenuit versus orientem et quam predicti heredes de nobis tenere debent unam marcam argenti secundum tenorem carte sue reddere annuatim nobis et heredibus nostris contradixerint seu recusaverint vel non poterint residuum predicte terre prenominate predictis Abbati et conventui remanebit totaliter inperpetuum Habendam et tenendam in liberam et perpetuam elemosinam de nobis et heredibus nostris Solvendo nobis annuatim unam marcam argenti ad duos anni terminos videlicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini pro omnibus servitiis consuetudinibus exactionibus et de mandis In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Testibus domino Ricardo Walense dominis Simone et Gilberto capellanis Nicholao filio Alani clerico Gilberto et Lamberto clericis et aliis multis
