Charter Document - 06190017
| Charter Number: | 06190017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1241 - 1258 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Venerabili patri reverendo et diligendo semper in Christo Stephano Dei gratia Cluniacensi abbati Willelmus permissione divina Glasguensis ecclesie minister cum sincera caritate et reverentia et honore salutem in Domino sempiternam Cum quondam Humbaldus prior et conventus de Wenloc concessissent bone memorie Waltero filio Alani senescallo Scotie volenti domum religionis in propria terra sua construere et fundare et libertates et immunitates sufficientes sicut eo tempore ei videbatur per scripta eorum autentica tamen quia in dictis scriptis nulla mentio fiebat de professione monachali contigit quod per multorum annorum curricula omnes monachi in dicta domo fundata sine professione facta decesserunt propter defectum abbatis contra intentionem fundatoris qui potuit dicte domui sue de abbate providisse de quocunque ordine tunc volebat eligere ita quod in hoc solo articulo circumventus fuit et deceptus dicto Humbaldo et suo conventu defectum professionis dicte optime scientibus et minime monstrantibus unde cum dicta domus fundata per octoginta annos et amplius non sine gravi scandalo dissolutione ordinis et rerum gravibus detrimentis dictum defectum periculose sustinuisset quousque auctoritate apostolica in dicta domo abbas fuit creatus sine prejudicio juris alieni ad preces et testimonium Alexandri illustris regis Scotie et domini Walteri Glasguensis episcopi antecessoris nostri dicte domus dioecesani Nos igitur dictam domum propter religionis et honestatis sue meritum in Domino diligentes jam tres decem annis elapsis apud Lugdunum constituti cum aliis coepiscopis nostris de regno Scotie versus dominum Hugonem predecessorem vestrum precibus optinuimus ad consentiendum in posterum creationi abbatis in domo supradicta per electionem canonicam qui etiam monachis in dicta domo degentibus promisit consilium et auxilium ordinis quotiens indigerent suscipiens in se onus defensionis pro eisdem contra plurimos eorum persecutores dictam domum mutato ordine vestro et habitu ad ordinem Cistersiensem transferre modis omnibus machinantes Et nos pro dicte domus monachis dicto antecessori vestro per litteras nostras patentes tunc nos obligasse meminimus ad solutionem duarum marcarum faciendam singulis annis inperpetuum Cluniacensis monasterio apud Pontem fractum in Anglie in festo sancti Petri ad vincula Quam obligationem nostram dicte domus monachi licet gratam et ratam habuissent per omnia casu inopinato et insperato prepediti monasterio vestro dictas duas marcas non solverunt parati tamen et prompti illas vobis solvere ad vestrum bene placitum Cum igitur ad vos pertineat providere paci quieti et saluti omnium filiorum vestrorum tam longe quam prope positorum celsitudini vestre pro dictis monachis devotissime supplicamus quatinus vos et capitulum vestrum auctoritatem et favorem prestare dignemini ut abbas in dicta domo perpetuis temporibus habeatur et ut ille abbas semper infra annum septimum post suam [electionem] per seipsum vel certum nuntium Cluniacensis visitet monasterium et ad hec et alia que circa hoc negotium a vobis impetranda et concedenda fuerint competenter procuratores dictorum Abbatis et conventus ad vos destinati potestatem habebunt ad consentiendum et obligandum dictum monasterium de Passelet sicut viderint expedire In cujus rei testimonium sigillum nostrum apposuimus scripto presenti una cum sigillo capituli dictorum Abbatis et conventus
