Charter Document - 06190006

Charter Document - 06190006


Charter Number: 06190006
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1207
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et conventui de Passelet Cluniacensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati compositionem inter vos ex parte una et dilectos filios Priorem et monachos de Wenloc ex altera super immunitate domus vestre rationabiliter initam sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus observata auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateran ii Idus Maii pontificatus nostri anno decimo

Source (click image below to view full size)