Charter Document - 06180004

Charter Document - 06180004


Charter Number: 06180004
Cartulary Title: Remarks on some Early Charters and Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263 - 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris et audituris Walterus dei gratia episcopus Sarr salutem in domino sempiternam Quia nobis legitime constitit quod religiosi viri Prior et Conventus de Leghe Canonicorum Exoniensis dioecesis ecclesiam de Mordone in Dorsettia nostre dioecesis multo tempore transacto canonice adepti sunt in suos proprios usus perpetuo possidendam ac ipsam ecclesiam salva vicaria ejusdem legitime prescripserunt per pacificam longi temporis possessionem Nos predictorum religiosorum securitati super eadem ecclesia providere volentes dei intuitu et ad instantiam venerabilis patris domini Johannis dei gratia Wintoniensis episcopi predictam ecclesiam de Mordone cum omnibus juribus et pertinenciis suis salva competenti porcione vicarie ejusdem ecclesie predictis priori et conventui ac eorum successoribus perpetuis temporibus in usus proprios canonicorum loci predicti de Leghe possidendam de venerabilium virorum decani et capituli ecclesie nostre Salesbir consensu concedimus et confirmamus In quorum testimonium sigillum nostrum et sigillum predictorum decani et capituli presentibus literis patentibus sunt appensa Dat Sarr in crastino Cinerum Anno ab Incarnatione Domini M ducentesimo sexagesimo tercio

Source (click image below to view full size)