Charter Document - 06170045

Charter Document - 06170045


Charter Number: 06170045
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit fidelibus dei quod ego Willelmus de Wandevilla concessi et dedi ecclesie sancte Marie de Belvair et monachis ibidem deo servientibus omnes terras quas pater meus Radulfus ejusdem ecclesie donando concessit in vita sua insuper et ego ex mea propria donatione addo et accresco et concedo eidem ecclesie et fratribus sex acras et plusquam dimidiam in loco qui vocatur quinque quarentenas ita ut tota cultura eorum sit usque ad Warennam perpetuam in elemosinam ita ut libere et quiete teneant sine omni seculari servicio in libertate Hoc autem concessi et in conspectu dei et sancte Marie et monachorum super altare obtuli pro salute anime patris et matris mee et pro meipso et pro heredibus meis et amicis His testibus Ricardo clerico Juechel de Mustun Anschetillo coco et filio eius Ricardo Ricardo et Johanne de Hoctun Ricardo et Waltero et aliis quam pluribus

Source (click image below to view full size)