Charter Document - 06170042
Charter Number: | 06170042 |
---|---|
Cartulary Title: | The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 - 1088 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuri quod ego Rodbertus de Thoteneia concedo deo et sancte Marie de Belver et monachis ibi deo servientibus pro salute anime mee et patris mei et matris mee et fratrum meorum ceterorumque amicorum et pro animabus omnium predecessorum meorum triginta sticcas anguillarum in Aburna villa mea de redditu anguillarum molendini mei quas recipient singulis annis die sancte Mathie Et hanc donationem concedit et sua carta confirmat Willelmus de Albeneia frater meus et dominus et sunt testes hujus donationis hi Galfridus clericus de aburna Willelmus de Albeneia Rogerus Bigot Iwen de Chaueni Helias de Albeneia Galfridus de Chaueni Malgerus de Nicole Aschetillus cocus Willelmus armiger Galfridus janitor Hugo filius Malgeri et Petrus frater eius et Hervi filius puer et Thomas filius Ricardi et Hilger clericus et Walterus de Flamstede