Charter Document - 06170040
Charter Number: | 06170040 |
---|---|
Cartulary Title: | The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego Willelmus de Albineio assensu Willelmi filii et heredis mei et Matildis uxoris mee et Cecilie matris mee necnon et Radulfi de Albineio fratris mei hominumque meorum concessi et dedi deo et ecclesie sancte Marie de Belveer et monachis ibidem deo servientibus pro salute anime mee necnon et pro salute omnium antecessorum omniumque parentum et amicorum meorum ecclesiam de Redmelna cum omnibus pertinenciis suis jure perpetuo possidendam Volo igitur ut monachi jam dicti loci memoratam ecclesiam cum pertinentiis suis omni tempore libere teneant et quiete et honorifice sicut liberam decet elemosinam Quod et scripti mei attestatione confirmo ne in posteram ab aliquo immutetur Testibus Roberto capellano Thoma presbitero de Wilberdstun Johanne dapifero Yweno de Albineio constabulario Gaufrido de Chauenni Osmundo de Chauenni Willelmo de Vallibus Symone filio Willelmi Radulfo filio Willelmi Alardo de Sancto Hylario Radulfo filio Holdew