Charter Document - 06170034

Charter Document - 06170034


Charter Number: 06170034
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1176 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Reinnaldus de Maneriis pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum concessi monasterio Sancte Marie de Ponte Roberti et monachis ibidem deo servientibus in elemosinam perpetuam mariscum quod Alvredus de Sancto Martino tenuit de Gilleberto de Ora et illud mariscum quod prefati monachi incluserunt Hoc autem sciendum quod monachi hec a predicto Gisleberto et ab aliis qui post eum feodum de Pethe habebunt libere penitus et quiete tenebunt preter unam marcam per annum cujus medietas solvenda est ad pascha floridum altera vero medietas ad festum Sancti Michaelis sicut cyrographum ejusdem Gisleberti designat Et ut hec permaneant firma monachis imperpetuum ego Reinnaldus de Maneriis libere et quiete concessi et presenti carta et sigilli mei testimonio confirmavi Testes Henricus comes Augi Alvredus de Sancto Martino Ingerannus de Fressenvilla Galterus de Escotoneio Guillelmus de Achingehan Sanson de Gestlinges Stephanus de Sancto Martino Guillelmus de Bodinhan et multi alii

Source (click image below to view full size)