Charter Document - 06170033
| Charter Number: | 06170033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1154 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
S Rex Anglorum episcopo Norwicensi justiciariis vicecomitibus baronibus et omnibus et fidelibus suis francis et Anglis de Norfolc salutem Sciatis me dedisse et concessisse Willelmo de Caisneto et heredibus suis manerium de Acchelai cum omnibus appendiciis suis Quare volo et firmiter precipio quod ipse et heredes sui post eum Manerium teneant predictum bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et stagnis et viis et semitis cum soca et saca et Tol et Team et Infangeneth et cum omnibus aliis rebus et libertatibus que ad Manerium illud pertinent cum quibus erat in manu mea Testibus Willelmo comite Warennie et Willelmo de Ipra Apud Westmonasterium
