Charter Document - 06170030

Charter Document - 06170030


Charter Number: 06170030
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H Rex Anglorum et Dux Normannorum et Aquitannorum et Comes Andegavorum Archiepiscopo Eboraci et Justic et Vicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis Francis et Anglis de Eboracscira salutem Sciatis me concessisse Roberto filio Roberti cum testa totam terram Roberti patris sui quam tenuit in capite de rege Henrico avo meo et de quocunque eam tenuisset et ministerium patris sui Et volo et precipio ut teneat bene et in pace et honorifice et quiete in omnibus rebus sicut pater suus in omnibus rebus umquam melius et honorificentius tenuit et eodem servicio et cum omnibus consuetudinibus suis cum quibus pater suus tenuit Testibus Toma cancellario Henrico de Essexa constabulario Willelmo de Colevilla Sehero de Quenci apud Occham

Source (click image below to view full size)