Charter Document - 06170027
Charter Number: | 06170027 |
---|---|
Cartulary Title: | The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Guarantee |
Date: | 1135 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus de Insula omnibus fidelibus Sancte Ecclesie salutem Sciatis quod habeo in conventione canonicis Sancte Trinitatis Lundonie per fidem quam feci eis affidare Willelmum Ulculf hominem meum in capitulo ipsorum ad quietare eis feudum quem tenent de me et terram de Becham adversus Henricum contraventum et patrem eius et omne gens suum sicut facerem ad opus meum si eam haberem in dominio meo sine meo mittendo Similiter debeo eis ad quietare terram de Hamma quam pater meus tenuit de eodem feodo et facere eis habere sicut michi ipsi facerem infra dimidium annum postquam rex veniet in Angliam et hoc debeo eis facere per fidem sine malo ingenio et terram similiter de Lundonia quam tenuit Sawal halbergarius et si non ad quieta vero eis terram de Hamma et terram de Lundonia debeo eis reddere ad terminos quos ab eis potero habere palefridum unum et cachur unum salvo honore meo et fide et curia mea Habeo etiam eis in conventione legaliter quod non vexabitur terra eorum pro defectu servitii de terra de Sualewesclife pro posse meo Propter hec omnia dederunt mihi prefati canonici c solidos et uxori mee unam marcham argenti Testibus Otewelo de Insula fratre meo Willelmo de Insula Thoma Roberto de Jorz Avenello Willelmo Ulculf Randulfo Campe Ogero dapifero Willelmo faceto Roberto de Cornhello et David fratre eius