Charter Document - 06170026
Charter Number: | 06170026 |
---|---|
Cartulary Title: | The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit cunctis dominis et amicis francis et anglis hominibusque meis quod ego Willelmus de Insula et heres meus Willemus et uxor mea Cecilia et ceteri filii mei concedimus ecclesie Christi Lund[onie] et canonicis in ea deo servientibus et hac carta confirmamus feudum in Becham quod Picot[us] empastarat de me tenuit et eis dedit Illud inquam eis concedimus in feudo et hereditate jure perpetuo mihi et heredibus meis inde dimidii militis servicium reddituris Ipsi vero canonici mihi securitatem fide et sermone fecerunt quod nullam perturbationem aut injuriam vel dampnum de predicto servitio facient mihi vel posteris meis Quod servicium ego et heredes mei ab ipsis canonicis in eadem ecclesia semper repetere debemus Hec conventio facta est et confirmata et a meipso super altare eiusdem ecclesie oblata Cuius conventionis testes sunt Gaufridus capellanus meus et Cecilia uxor mea et filii mei Robertus de Insula et Thomas de Insula Robertus darraci et fili[us] eius Rodbertus et Thomas fil[ius] eius Walterus filius Alvredi Radulfus de bosco et Willelmus filius eius Walterus filius Odonis Ricardus de Cnieshale Radulfus filius Gaufridi Pinzun Willelmus de Lincolnia Randulfus cognatus meus et Herveus armiger meus et de ipsa provincia Lund Bernardus prior Dunestapl[ie] Robertus de Cornhelle David frater eius Marcus Lefwinus presbiter Luung[us] presbiter Willelmus miles Willelmus clericus Jordauus filius Edgari Adam Robertus et Ricardus armigeri Normannus pictor Siwardus